Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum, ne moriatur, quia in nube apparebo super oraculum, nisi fecerit haec quae sequuntur. Non est intelligendum, ut quoties vellet intrare, faceret haec, et intraret, sed tantum decima die Septembris intraturus, prius tamen haec faceret; haec dies solemnis erat in Israel, et dicebatur dies propitiationis propter causam praedictam. Vel quia agebatur ea die cinis expiationis, sicut dies Jovis sancta, quia sanctum chrisma conficitur. Et pro peccatis totius anni communibus, vel ignoratis, ea die oblatio fiebat. Dicebatur etiam dies afflictionis, quia ea die jejunabant homines, et jumenta, etiam pueri septenes, et agebatur ea die memoria mortuorum. Dicebatur etiam dies expiationis, quia ea die purificabatur totum tabernaculum, et altaria per sanguinis aspersionem, a contagiis, quae contraxerant per annum ex peccatis ministrantium. Ea die tollebat summus sacerdos de proprio vitulam rufam, trimam, immaculatam, quae non traxerat jugum. Nec turbemur, si quandoque vitulus nominetur, quia in feminino genere tantum intelligendum est, quia pro peccatis fragilitatis offerebatur. Sumebatque ab universa multitudine duos hircos pro peccato, et arietem in holocaustum. Cumque lavisset se, induebatur lineis tantum, secundum ritum minorum sacerdotum, oblatisque animalibus, factaque oblatione, vel oratione propria. pro se, et pro domo sua, statuebat duos hircos in ostio tabernaculi, mittebatque sortem super utrumque, ut sciretur, quis esset Domini, et quis populi fieret. Nec est credendum quibusdam, qui dixerunt; ideo mitti sortes, ut sciretur quis Domino immolandus esset; et quis diabolo mittendus ei in solitudinem cum peccatis. Lex enim immolare nisi Deo, non admittit. Sane cujus sors exibat Domino, offerebat illum pro peccato populi, et forte hic dicebatur proprie pro peccato. Cujus sors exibat populo, reservabat viventem, immolabatque vitulam rufam pro peccato suo, et domus suae, et tollebat, de sanguine hirci, et vitulae, et thuribulum plenum prunis, multumque tollens thymiamatis, intrabat ultra velum, tantum imponens thymiamatis, ut nebula, et vapor operiret oraculum, ne forte, visa majestate Domini, moreretur. Aspergebatque septies digito, de sanguine coram propitiatorio, ad orientem. Eodem etiam numero aspergebat pavimentum. Simili quoque aspersione septena, expiabat sanctuarium exterius et pavimentum. Fundebatque de eodem sanguine, super cornua altaris aurei, et aspergebat illud septies digito, expians ita totum tabernaculum, et altare ab immunditiis filiorum Israel, et a cunctis praevaricationibus eorum, id est contagio, quod contraxerat, positum in medio peccantium tabernaculum. Nullusque erat cum eo in tabernaculo, cum ipsum expiabat. In quem modum etiam semel in anno lavamus altaria vino. Nota quia hic legitur sacerdotem egredi de oraculo ad altare, et sic patet, quia erat extra. Nec potest dici eum egressum ad altare coram tabernaculo, cum dicatur hic ad altare, quod est coram Domino. Post hanc expiationem egrediebatur sacerdos ad hircum viventem: ponensque utramque manum super caput ejus, confitebatur generaliter omnes iniquitates filiorum Israel, et imprecans eas capiti ejus, ponens etiam, ut tradunt quidam, cartham inscriptam peccatis populi super caput ejus, mittebat eum in desertum, per hominem ad hoc paratum. Tradunt Hebraei quorumdam parvulos tribualiter ad hoc parari, id est de tribu ad hoc deputata, medicinaliter eis splene subtracto, ut sic expiatus esset populus a peccatis illius anni, quae per ignorantiam, vel fragilitatem contraxerat, quae secum ferebat hircus. Qui quia emittebatur non rediturus, apompeius Graece, Latine emissarius dicebatur. Cum autem deduxerat Aaron hominem cum hirco extra castra, redibat ad tabernaculum testimonii, depositisque vestibus lineis, in quibus expiaverat sanctuarium, et emiserat hircum, lavabat carnem suam in loco sancto, et induebatur vestibus suis, scilicet pontificalibus, et pretiosis, et offerebat arietem in holocaustum, et adipes vitulae, et hirci pro peccato, renesque cum renunculis. In hunc modum, et pontifex evangelicus, in aspersione basilicae, quam dedicat, quasi in expiatione, lineis et minoribus utitur indumentis. Etiam in Sabbato baptismali, in consecratione fontium, et in mersione catechumenorum, cum scilicet transferuntur peccata eorum, utitur similibus indumentis. Cum autem, his peractis, administrationem accedit altaris pontificalibus, et pretiosis vestibus infulatur. Vitulum autem, et hircum, de quorum sanguine facta est expiatio, ferebant extra castra, et comburebant igni, tam pelles quam carnes eorum, et fimum. Projiciebatque ea sacerdos in ignem, qui illa vorabat, mutatis prioribus vestibus, et sumptis propriis, lignum cedrinum, hyssopum, et coccum bis tinctum, quia haec in purificationibus valebant, et tunc rediens, lotis vestibus, et carne sua, ingrediebatur castra, et immundus erat, usque ad vesperum. Sed et ille sacerdos, qui remanebat ad ignem, ut consumi faceret omnia, usque ad cinerem, non nisi lotis vestibus, et corpore intrabat castra, et immundus erat, usque ad vesperum. Sed et tertius sacerdos qui colligebat cineres reservans ad aquam aspersionis, non nisi lotus intrabat castra et immundus erat usque ad vesperum. Ex his cineribus fiebat aqua aspersionis, qua per totum annum purificabantur immundi. Unde difficile est rationem invenire, cum hic cinis fieret ad purificandos immundos, cur illi qui eum tractabant, ut dictum est, immundi erant, cum etiam Dominus hoc sacramentum, quasi sanctissimum, religionem victimae appellet. Sed et qui caprum dimiserat, alias duxerat in desertum, immundus erat. De quo tamen facile est invenire rationem, et est verisimile hos cineres factos annuatim, ut modo fit chrisma. Quidam tamen Hebraei dicunt eos valuisse et durasse per plures annos, nec factos, nisi cum deficiebant.